- HEXECONTALITHOS
- HEXECONTALITHOSGr ἑξηκοντάλιθος, gemmae nomen, apud Solin. c. 31. ubi de Troglodytis, Lapide uno gloriantur, quem Hexecontalithon nominamus, tam diversis notis sparsum, ut sexaginta gemmarum colores in parvo eius orbiculo deprebendas. Ε῾ξήκοντα autem sexaginta Graecis est. Sed cum non tot sint colores principales, tectius Plin. ait, l. 37. c. 10. Hexecontalithos in parva magnitudine multicolor hoc sibi nomen adoptavit, quod multos coloresilla gemma ostenderet, non quod exacte et rotunde 60. gemmatur praeferret colores, sic dictam esse, significans. Vide Salmas. ad Solin. p. 411.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.